| Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime | Dom.23.1.1 |
| tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus | |
| et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo | |
| post fecit expostulatis ad poenam pertinacissime caedis | |
| auctoribus. contra senatus adeo laetatus est, ut repleta | 5 |
| certatim curia non temperaret, quin mortuum contu- | |
| meliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere | |
| laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines | |
| eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, no- | |
| uissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem | 10 |
| memoriam decerneret. | |
| Ante paucos quam occideretur menses cornix in | 2.1 |
| Capitolio elocuta est: ἔσται πάντα καλῶς, nec defuit | |
| qui ostentum sic interpretaretur: | |
| nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix | |
| 'est bene' non potuit dicere, dixit: 'erit'. | 5 |
| ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi | |
| pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse | |
| beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae | |
| statum, sicut sane breui euenit abstinentia et modera- | |
| tione insequentium principum. | 10 |