| Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim | Jul.82.4.1 |
| trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu | |
| Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi de- | |
| stiterunt. postulante ergo Lucio Pisone socero testa- | 83.1.1 |
| mentum eius aperitur recitaturque in Antoni domo, | |
| quod Idibus Septembribus proximis in Lauicano suo | |
| fecerat demandaueratque uirgini Vestali maximae. Quin- | |
| tus Tubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex | 5 |
| consulatu ipsius primo usque ad initium ciuilis belli | |
| Cn. Pompeium, idque militibus pro contione recita- | |
| tum. sed nouissimo testamento tres instituit heredes | 2.1 |
| sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et | |
| Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante | |
| reliquo[s]; in ima cera Gaium Octauium etiam in fa- | |
| miliam nomenque adoptauit; plerosque percussorum in | 5 |
| tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominauit, Deci- | |
| mum Brutum etiam in secundis heredibus. populo hor- | |
| tos circa Tiberim publice et uiritim trecenos sestertios | |
| legauit. | |
| Funere indicto rogus extructus est in Martio campo | 84.1.1 |
| iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad | |
| simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intra- | |
| que lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad | |
| caput tropaeum cum ueste, in qua fuerat occisus. | 5 |
| praeferentibus munera, quia suffecturus dies non uide- | |
| batur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque | |
| uellet itineribus urbis, portaret in Campum. inter | 2.1 |
| ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et in- | |
| uidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum | |
| iudicio: | |
| men seruasse, ut essent qui me perderent? | 5 |
| et ex Electra Acili ad similem sententiam. laudationis | |
| loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit se- | |
| natus consultum, quo omnia simul ei diuina atque | |
| humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti | |
| pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se | 10 |
| uerba addidit. lectum pro rostris in forum magistra- | 3.1 |
| tus et honoribus functi detulerunt. quem cum pars in | |
| Capitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei | |
| destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac | |
| bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt | 5 |
| confestimque circumstantium turba uirgulta arida et | |
| cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum | |
| aderat, congessit. deinde tibicines et scaenici artifices | 4.1 |
| uestem, quam ex triumphorum instrumento ad prae- | |
| sentem usum induerant, detractam sibi atque discissam | |
| iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii | |
| arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae | 5 |
| etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et libe- | |
| rorum bullas atque praetextas. |