| In summo publico luctu exterarum gentium mul- | Jul.84.5.1 |
| titudo circulatim suo quaeque more lamentata est prae- | |
| cipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum | |
| frequentarunt. plebs statim a funere ad domum Bruti | 85.1.1 |
| et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa | |
| obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, | |
| quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contio- | |
| natum de Caesare requirebat, occidit caputque eius | 5 |
| praefixum hastae circumtulit. postea solidam colum- | |
| nam prope uiginti pedum lapidis Numidici in foro | |
| statuit <in>scripsitque parenti patriae. apud eam | |
| longo tempore sacrificare, uota suscipere, controuersias | |
| quasdam interposito per Caesarem iure iurando distra- | 10 |
| here perseuerauit. | |
| Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit | 86.1.1 |
| neque uoluisse se diutius uiuere neque curasse quod | |
| ualitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae | |
| religiones monerent et quae renuntiarent amici negle- | |
| xisse. sunt qui putent, confisum eum nouissimo illo | 5 |
| senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispa- | |
| norum cum gladiis †adinspectantium se remouisse. alii | 2.1 |
| e diuerso opinantur insidias undique imminentis subire | |
| semel quam cauere < . . . . . . > solitum ferunt: non tam | |
| sua quam rei publicae interesse, uti saluus | |
| esset: se iam pridem potentiae gloriaeque ab- | 5 |
| unde adeptum; rem publicam, si quid sibi eue- | |
| niret, neque quietam fore et aliquanto deteriore | |
| condicione ciuilia bella subituram. illud plane | 87.1.1 |
| inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene ex | |
| sententia obtigisse. nam et quondam, cum apud Xeno- | |
| phontem legisset Cyrum ultima uali- | |
| tudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam | 5 |
| lentum mortis genus subitam sibi celeremque optaue- | |
| rat; et pridie quam occideretur, in sermone nato super | |
| cenam apud Marcum Lepidum, quisnam esset finis uitae | |
| commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat. |