| Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque | Jul.88.1.1 |
| in deorum numerum relatus est, non ore modo decer- | |
| nentium, sed et persuasione uolgi. siquidem ludis, quos | |
| primo<s> consecrato[s] ei heres Augustus edebat, stella | |
| crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa | 5 |
| undecimam horam, creditumque est animam esse Cae- | |
| saris in caelum recepti; et hac de causa simulacro eius | |
| in uertice additur stella. | |
| Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque | |
| Martias Parricidium nominari, ac ne umquam eo die | 10 |
| senatus ageretur. percussorum autem fere neque tri- | 89.1.1 |
| ennio quisquam amplius superuixit neque sua morte | |
| defunctus est. damnati omnes alius alio casu periit, | |
| pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo | |
| pugione, quo Caesarem uiolauerant, interemerunt. | 5 |