| LIBER II | |
| DIVVS AVGVSTVS | |
| Gentem Octauiam Velitris praecipuam olim fuisse | Aug.1.1.1 |
| multa declarant. nam et uicus celeberrima parte op- | |
| pidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur | |
| ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum | |
| forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente | 5 |
| hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit | |
| atque ita proelium ingressus uictor redit. decretum | |
| etiam publicum extabat, quo cauebatur, ut in posterum | |
| quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiae- | |
| que ad Octauios referrentur. ea gens a Tarquinio | 2.1.1 |
| Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, | |
| mox a Seru[il]io Tullio in patricias traducta, proce- | |
| dente tempore ad plebem se contulit ac rursus magno | |
| interuallo per Diuum Iulium in patriciatum redit. pri- | 5 |
| mus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus. | |
| is quaestorius Cn. et C. procreauit, a quibus duplex | 2.1 |
| Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siqui- | |
| dem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi | |
| sunt honoribus summis; at C. eiusque posteri, seu | |
| fortuna seu uoluntate, in equestri ordine constiterunt | 5 |
| usque ad Augusti patrem. proauus Augusti secundo | |
| Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit | |
| Aemilio Papo imperatore. auus municipalibus magi- | |
| steriis contentus abundante patrimonio tranquillissime | |
| senuit. sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam | 3.1 |
| equestri familia ortum se scribit uetere ac locuplete, | |
| et in qua primus senator pater suus fuerit. M. Anto- | |
| nius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e | |
| pago Thurino, auum argentarium. nec quicquam ul- | 5 |
| tra de paternis Augusti maioribus repperi. |