| C. Octauius pater a principio aetatis et re et existi- | Aug.3.1.1 |
| matione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a | |
| nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores ope- | |
| rasque campestres proditum; amplis enim innutritus | |
| opibus honores et adeptus est facile et egregie ad- | 5 |
| ministrauit. ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos, | |
| residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin[g]um | |
| agrum tenentis in itinere deleuit, negotio sibi in se- | |
| natu extra ordinem dato. prouinciae praefuit non mi- | 2.1 |
| nore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac Thra- | |
| cibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epi- | |
| stulae M. Ciceronis extent, quibus Quintum fratrem | |
| eodem tempore parum secunda fama | 5 |
| proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet, | |
| imitetur in promerendis sociis uicinum suum Octauium. | |
| decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum | 4.1.1 |
| consulatus posset, mortem obiit repentinam, supersti- | |
| tibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et | |
| Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat. | |
| Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, ge- | 5 |
| nita est. Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in | |
| familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pom- | |
| peium artissimo contingebat gradu functusque honore | |
| praeturae inter uigintiuiros agrum Campanum plebi | |
| Iulia lege diuisit. uerum idem Antonius, despiciens | 2.1 |
| etiam maternam Augusti originem, proauum eius Afri | |
| generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo | |
| pistrinum Ariciae exercuisse obicit. Cassius quidem | |
| Parmensis quadam epistula non tantum ut pistoris, sed | 5 |
| etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum: 'ma- | |
| terna tibi farina est ex crudissimo Ariciae pi- | |
| strino: hanc finxit manibus collybo decoloratis | |
| Nerulonensis mensarius.' |