| Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio | Aug.5.1.1 |
| conss. VIIII. Kal. Octob. paulo ante solis exortum, | |
| regione Palati ad Capita bubula, ubi nunc sacrarium | |
| habet, aliquanto post quam excessit constitutum. nam | |
| ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens | 5 |
| patricii generis, in deprecanda grauiore adulterii poena | |
| praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus con- | |
| scriptis allegaret, esse possessorem ac uelut aedituum | |
| soli, quod primum Diuus Augustus nascens attigisset, | |
| peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, | 10 |
| decretum est ut ea pars domus consecraretur. nutri- | 6.1.1 |
| mentorum eius ostenditur adhuc locus in auito sub- | |
| urbano iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae | |
| instar, tenetque uicinitatem opinio tamquam et natus | |
| ibi sit. huc introire nisi necessario et caste religio | 5 |
| est, concepta opinione ueteri, quasi temere adeuntibus | |
| horror quidam et metus obiciatur, sed et mox con- | |
| firmata. nam cum possessor uillae nouus seu forte | |
| seu temptandi causa cubitum se eo contulisset, euenit | |
| ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita | 10 |
| ui et incerta paene semianimis cum strato simul ante | |
| fores inueniretur. | |
| Infanti cognomen Thurino inditum est, in memo- | 7.1.1 |
| riam maiorum originis, uel quod regione Thurina re- | |
| cens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem | |
| prospere gesserat. Thurinum cognominatum satis certa | |
| probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam | 5 |
| eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescen- | |
| tibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me | |
| principi data inter cubicu<li> Lares colitur. sed et a | |
| M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thuri- | |
| nus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se | 10 |
| rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici. postea | 2.1 |
| Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, | |
| alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati | |
| Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum | |
| appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, | 5 |
| praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur, non tan- | |
| tum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca | |
| quoque religiosa et in quibus augurato quid consecra- | |
| tur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu | |
| gustuue, sicut etiam Ennius docet scri- | 10 |
| bens: | |
| Augusto augurio postquam incluta condita Roma est. |