| Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense | Aug.13.1.1 |
| quoque bellum, quamquam inualidus atque aeger, du- | |
| plici proelio transegit, quorum priore castris exutus | |
| uix ad Antoni cornu fuga euaserat. nec successum | |
| uictoriae moderatus est, sed capite Bruti Romam misso, | 5 |
| ut statuae Caesaris subiceretur, in splendidissimum | |
| quemque captiuum non sine uerborum contumelia | |
| saeuiit; ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti | 2.1 |
| respondisse dicitur iam istam uolucrum fore pote- | |
| statem; alios, patrem et filium, pro uita rogantis sor- | |
| tiri uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac | |
| spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se | 5 |
| optulerat, occiso filius quoque uoluntariam occubuisset | |
| necem. quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis | |
| aemulus, cum catenati producerentur, imperatore An- | |
| tonio honorifice salutato, hunc foedissimo conuicio co- | |
| ram prosciderunt. | 10 |
| Partitis post uictoriam officiis cum Antonius Orien- | 3.1 |
| tem ordinandum, ipse ueteranos in Italiam reducendos | |
| et municipalibus agris collocandos recepisset, neque | |
| ueteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris | |
| pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari que- | 5 |
| rentibus. quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, | 14.1.1 |
| quem gerebat, ac fraternae potentiae res nouas moli- | |
| entem confugere Perusiam coegit et ad deditionem | |
| fame conpulit, non tamen sine magnis suis et ante | |
| bellum et in bello discriminibus. nam cum spectaculo | 5 |
| ludorum gregarium militem in quattuordecim ordini- | |
| bus sedentem excitari per apparitorem iussisset, ru- | |
| more ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et | |
| discruciatum necasset, minimum afuit quin periret con- | |
| cursu et indignatione turbae militaris. saluti fuit, quod | 10 |
| qui desiderabatur repente comparuit incolumis ac sine | |
| iniuria. circa Perusinum autem murum sacrificans | |
| paene interceptus est a manu gladiatorum, quae op- | |
| pido eruperat. Perusia capta in plurimos animaduertit, | 15.1.1 |
| orare ueniam uel excusare se conantibus una uoce oc- | |
| currens 'moriendum esse'. scribunt quidam trecentos | |
| ex dediticiis electos utriusque ordinis ad aram Diuo | |
| Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum more macta- | 5 |
| tos. extiterunt qui traderent con[s]pecto eum ad arma | |
| isse, ut occulti aduersarii et quos metus magis quam | |
| uoluntas contineret, facultate L. Antoni ducis praebita, | |
| detegerentur deuictisque is et confiscatis promissa ue- | |
| teranis praemia soluerentur. | 10 |