| Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepi- | Aug.16.4.1 |
| dum, quem ex Africa in auxilium euocarat, super- | |
| bientem uiginti legionum fiducia summasque sibi par- | |
| tes terrore et minis uindicantem spoliauit exercitu sup- | |
| plicemque concessa uita Cerceios in perpetuum rele- | 5 |
| gauit. | |
| M. Antoni[i] societatem semper dubiam et incertam | 17.1.1 |
| reconciliationibusque uariis male focilatam abrupit tan- | |
| dem, et quo magis degenerasse eum a ciuili more ap- | |
| probaret, testamentum, quod is Romae etiam de Cleo- | |
| patra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperi- | 5 |
| undum recitandumque pro contione curauit. remisit | 2.1 |
| tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes | |
| atque inter alios C. Sosium et T. Domitium tunc ad- | |
| huc consules. Bononiensibus quoque publice, quod in | |
| Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit | 5 |
| coniurandi cum tota Italia pro partibus suis. nec | |
| multo post nauali proelio apud Actium uicit in serum | |
| dimicatione protracta, ut in naue uictor pernoctauerit. | |
| ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turba- | 3.1 |
| tus nuntiis de seditione praemia et missionem poscen- | |
| tium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundi- | |
| sium praemiserat, repetit<a It>alia tempestate in traiectu | |
| bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi | 5 |
| atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubi- | |
| que parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua | |
| uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto; | |
| nec amplius quam septem et uiginti dies, donec †ad | |
| desideria militum ordinarentur, Brundisii commoratus, | 10 |
| Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque | |
| Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, | |
| breui potitus est. et Antonium quidem seras con- | 4.1 |
| diciones pacis temptantem ad mortem adegit uiditque | |
| mortuum. Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno | |
| opere cupiebat, etiam psyllos admouit, qui uenenum | |
| ac uirus exugerent, quod perisse morsu aspidis puta- | 5 |
| batur. ambobus communem sepulturae honorem tri- | |
| buit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit. | |
| Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, | 5.1 |
| simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas | |
| preces confugerat, abreptum interemit. item Caesario- | |
| nem, quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse prae- | |
| dicabat, retractum e fuga supplicio adfecit. reliquos | 5 |
| Antoni[i] reginaeque communes liberos non secus ac | |
| necessitudine iunctos sibi et conseruauit et mox pro | |
| condicione cuiusque sustinuit ac fouit. per idem tem- | 18.1.1 |
| pus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum pro- | |
| latum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea im- | |
| posita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, | |
| num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uo- | 5 |
| luisse ait uidere, non mortuos. Aegyptum in | 2.1 |
| prouinciae formam redactam ut feraciorem habiliorem- | |
| que annonae urbicae redderet, fossas omnis, in quas | |
| Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate militari opere | |
| detersit. quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior | 5 |
| et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium | |
| condidit ludosque illic quinquennales constituit et am- | |
| pliato uetere Apollinis templo locum castrorum, qui- | |
| bus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno | |
| ac Marti consecrauit. | 10 |