| Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniura- | Aug.19.1.1 |
| tionesque complures, prius quam inualescerent indicio | |
| detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis, | |
| deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. | |
| Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, | 5 |
| ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac ne- | |
| que aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi | |
| ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mu- | |
| lieris serui nomenculatoris. nam ne ultimae quidem | |
| sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Auda- | 2.1 |
| sius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem | |
| ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus, | |
| Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum | |
| et senatum adgredi destinarant. quin etiam quondam | 5 |
| iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, | |
| ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uena- | |
| torio cinctus, imposne mentis an simulata dementia | |
| incertum; nihil enim exprimi quaestione potuit. | |
| Externa bella duo omnino per se gessit, Delma- | 20.1.1 |
| ticum adulescens adhuc et Antonio deuicto Canta- | |
| bricum. Delmatico etiam uulnera excepit, una acie | |
| dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque | |
| brachium ruina pontis consauciatus. reliqua per lega- | 5 |
| tos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis at- | |
| que Germanicis aut interueniret aut non longe abesset, | |
| Rauennam uel Mediolanium uel Aquileiam usque ab | |
| urbe progrediens. domuit autem partim ductu partim | 21.1.1 |
| auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam, | |
| Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vin- | |
| delicos ac Salassos, gentes Inalpinas. coercuit et Da- | |
| corum incursiones tribus eorum ducibus cum magna | 5 |
| copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium sum- | |
| mouit, ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se | |
| traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris con- | |
| locauit. alias item nationes male quietas ad obsequium | |
| redegit. nec ulli genti sine iustis et necessariis cau- | 2.1 |
| sis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo | |
| modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quo- | |
| rundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris | |
| iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam pe- | 5 |
| terent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, fe- | |
| minas, exigere temptauerit, quod neglegere marum | |
| pignera sentiebat; et tamen potestatem semper omni- | |
| bus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque | |
| aut crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore um- | 10 |
| quam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege | |
| uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra | |
| tricensimum annum liberarentur. qua uirtutis mo- | 3.1 |
| derationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu | |
| modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique | |
| Rom. ultro per legatos petendam. Parthi quoque et | |
| Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, | 5 |
| quae M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti | |
| reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique | |
| pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi | |
| ab ipso electum probauerunt. |