| Dona militaria aliquanto facilius phaleras et tor- | Aug.25.3.1 |
| ques, quicquid auro argentoque constaret, quam ual- | |
| lares ac murales coronas, quae honore praecellerent, | |
| dabat; has quam parcissime et sine ambitione ac saepe | |
| etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in Sicilia post | 5 |
| naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos | |
| triumphales, quamquam et socios expeditionum et par- | |
| ticipes uictoriarum suarum, numquam donis imper- | |
| tiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tri- | |
| buendi ea quibus uellent. nihil autem minus [in]per- | 4.1 |
| fecto duci quam festinationem temeritatemque con- | |
| uenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat: σπεῦδε | |
| βραδέως· | |
| ἀσφαλὴς γάρ ἐστ’ ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης | 5 |
| et: 'sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene.' | |
| proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino ne- | |
| gabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni | |
| metus ostenderetur. nam minima commoda non minimo | |
| sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo | 10 |
| piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pen- | |
| sari posset. | |
| Magistratus atque honores et ante tempus et quos- | 26.1.1 |
| dam noui generis perpetuosque cepit. consulatum uice- | |
| simo aetatis anno inuasit admotis hostiliter ad urbem | |
| legionibus missisque qui sibi nomine exercitus de- | |
| poscerent; cum quidem cunctante senatu Cornelius | 5 |
| centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens | |
| gladii capulum non dubitasset in curia dicere: 'hic fa- | |
| ciet, si uos non feceritis.' secundum consulatum | 2.1 |
| post nouem annos, tertium anno interiecto gessit, se- | |
| quentis usque ad undecimum continuauit, multisque | |
| mox, cum deferrentur, recusatis duodecimum magno, | |
| id est septemdecim annorum, interuallo et rursus ter- | 5 |
| tium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium | |
| filios amplissimo praeditus magistratu suo quemque | |
| tirocinio deduceret in forum. quinque medios consu- | 3.1 |
| latus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut | |
| nouem aut sex aut quattuor aut tribus mensibus, secun- | |
| dum uero paucissimis horis. nam die Kal. Ian. cum | |
| mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella | 5 |
| praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum. | |
| nec omnes Romae, sed quartum consulatum in Asia, | |
| quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarra- | |
| cone init. |