| Triumuiratum rei p. constituendae per decem annos | Aug.27.1.1 |
| administrauit; in quo restitit quidem aliquamdiu col- | |
| legis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam utroque | |
| acerbius exercuit. namque illis in multorum saepe per- | |
| sonam per gratiam et preces exorabilibus solus magno | 5 |
| opere contendit ne cui parceretur, proscripsitque etiam | |
| C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris | |
| sui Octaui in aedilitate. Iulius Saturninus hoc amplius | 2.1 |
| tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in senatu | |
| excusasset praeterita et spem clementiae in posterum | |
| fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc e | |
| diuerso professum, ita modum se proscribendi | 5 |
| statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera. in | |
| cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium | |
| Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum ce- | |
| lasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit. in | 3.1 |
| eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia. nam | |
| et Pinarium equitem R., cum contionante se admissa | |
| turba paganorum apud milites subscribere quaedam | |
| animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram | 5 |
| confodi imperauit; et Tedium Afrum consulem desig- | |
| natum, quia factum quoddam suum maligno sermone | |
| carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipi- | |
| tauerit; et Quintum Gallium praetorem, in officio salu- | 4.1 |
| tationis tabellas duplices ueste tectas tenentem, suspi- | |
| catus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud | |
| inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones | |
| et milites raptum e tribunali seruilem in modum torsit | 5 |
| ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis eius sua | |
| manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito | |
| insidiatum sibi coniectumque a se in custodiam, deinde | |
| urbe interdicta dimissum naufragio uel latronum in- | |
| sidiis perisse. tribuniciam potestatem perpetuam rece- | 5.1 |
| pit, in qua semel atque iterum per singula lustra colle- | |
| gam sibi cooptauit. recepit et morum legumque regimen | |
| aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae | |
| honore, censum tamen populi ter egit, primum ac | 5 |
| tertium cum collega, medium solus. |