| De reddenda re p. bis cogitauit: primum post op- | Aug.28.1.1 |
| pressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab | |
| eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rur- | |
| sus taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistra- | |
| tibus ac senatu domum accitis rationarium imperii | 5 |
| tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo | |
| fore et illam plurium arbitrio temere committi, in reti- | |
| nenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uolun- | |
| tate. quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, | 2.1 |
| quodam etiam edicto his uerbis testatus est: 'ita mihi | |
| saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede | |
| liceat atque eius rei fructum percipere, quem | |
| peto, ut optimi status auctor dicar et moriens | 5 |
| ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo | |
| fundamenta rei p. quae iecero.' fecitque ipse se | |
| compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status | |
| paeniteret. | |
| Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et | 3.1 |
| inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut | |
| iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam | |
| latericiam accepisset. tutam uero, quantum pro- | |
| uideri humana ratione potuit, etiam in posterum prae- | 5 |
| stitit. publica opera plurima extruxit, e quibus uel | 29.1.1 |
| praecipua: forum cum aede Martis Vltoris, templum | |
| Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. | |
| fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multi- | |
| tudo, quae uidebatur non sufficientibus duobus etiam | 5 |
| tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta | |
| Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim | |
| in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. | |
| aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna | 2.1 |
| suscepto uouerat; sanxit ergo, ut de bellis triumphis- | |
| que hic consuleretur senatus, prouincias cum imperio | |
| petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, | |
| huc insignia triumphorum conferrent. templum Apol- | 3.1 |
| linis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam ful- | |
| mine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; | |
| addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, | |
| quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decu- | 5 |
| riasque iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem con- | |
| secrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica | |
| per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset | |
| seruumque praelucentem exanimasset. quaedam etiam | 4.1 |
| opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris | |
| sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, | |
| item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli. | |
| sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut | 5 |
| pro facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis | |
| et excultis urbem adornarent. multaque a multis tunc | 5.1 |
| extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis | |
| Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio | |
| Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes | |
| Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro | 5 |
| amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia. |