De reddenda re p. bis cogitauit: primum post op-
|
Aug.28.1.1
|
pressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab
|
|
eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rur-
|
|
sus taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistra-
|
|
tibus ac senatu domum accitis rationarium imperii
|
5
|
tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo
|
|
fore et illam plurium arbitrio temere committi, in reti-
|
|
nenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uolun-
|
|
tate. quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret,
|
2.1
|
quodam etiam edicto his uerbis testatus est: 'ita mihi
|
|
saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede
|
|
liceat atque eius rei fructum percipere, quem
|
|
peto, ut optimi status auctor dicar et moriens
|
5
|
ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo
|
|
fundamenta rei p. quae iecero.' fecitque ipse se
|
|
compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status
|
|
paeniteret.
|
|
Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et
|
3.1
|
inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut
|
|
iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam
|
|
latericiam accepisset. tutam uero, quantum pro-
|
|
uideri humana ratione potuit, etiam in posterum prae-
|
5
|
stitit. publica opera plurima extruxit, e quibus uel
|
29.1.1
|
praecipua: forum cum aede Martis Vltoris, templum
|
|
Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio.
|
|
fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multi-
|
|
tudo, quae uidebatur non sufficientibus duobus etiam
|
5
|
tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta
|
|
Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim
|
|
in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent.
|
|
aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna
|
2.1
|
suscepto uouerat; sanxit ergo, ut de bellis triumphis-
|
|
que hic consuleretur senatus, prouincias cum imperio
|
|
petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent,
|
|
huc insignia triumphorum conferrent. templum Apol-
|
3.1
|
linis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam ful-
|
|
mine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant;
|
|
addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque,
|
|
quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decu-
|
5
|
riasque iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem con-
|
|
secrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica
|
|
per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset
|
|
seruumque praelucentem exanimasset. quaedam etiam
|
4.1
|
opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris
|
|
sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci,
|
|
item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli.
|
|
sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut
|
5
|
pro facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis
|
|
et excultis urbem adornarent. multaque a multis tunc
|
5.1
|
extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis
|
|
Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio
|
|
Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes
|
|
Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro
|
5
|
amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.
|
|