| Proximum a dis immortalibus honorem memoriae | Aug.31.5.1 |
| ducum praestitit, qui imperium p. R. ex minimo maxi- | |
| mum reddidissent. itaque et opera cuiusque manenti- | |
| bus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie | |
| in utraque fori sui porticu dedicauit, professus e[s]t | 5 |
| edicto: commentum id se, ut ad illorum < . . . > ue- | |
| lut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et inse- | |
| quentium aetatium principes exigerentur a | |
| ciuibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius | |
| regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, | 10 |
| in qua C. Caesar fuerat occisus. | |
| Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut | 32.1.1 |
| ex consuetudine licentiaque bellorum ciuilium duraue- | |
| rant aut per pacem etiam extiterant. nam et grassa- | |
| torum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi | |
| tuendi sui causa, et rapti per agros uiatores sine discri- | 5 |
| mine liberi seruique ergastulis possessorum supprime- | |
| bantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad | |
| nullius non facinoris societatem coibant. igitur grassa- | |
| turas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, | |
| ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legi- | 10 |
| tima dissoluit. tabulas ueterum aerari debitorum, uel | 2.1 |
| praecipuam calumniandi materiam, ex[c]ussit; loca in | |
| urbe publica iuris ambigui possessoribus adiudicauit; | |
| diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud | |
| quam uoluptas inimicis quaereretur nomina aboleuit | 5 |
| condicione proposita, ut si quem quis repetere uellet, | |
| par periculum poenae subiret. ne quod autem male- | |
| ficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, tri- | |
| ginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, | |
| actui rerum accommodauit. ad tris iudicum decurias | 3.1 |
| quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum | |
| uocaretur iudicaretque de leuioribus summis. iudices | |
| a tricensimo aetatis anno adlegit, id est quinquennio | |
| maturius quam solebant. ac plerisque iudicandi munus | 5 |
| detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per | |
| uices annua uacatio esset et ut solitae agi Nouembri | |
| ac Decembri mense res omitterentur. ipse ius dixit | 33.1.1 |
| assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore | |
| ualeret, lectica pro tribunali collocata uel etiam domi | |
| cubans. dixit autem ius non diligentia modo summa | |
| sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne | 5 |
| culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur | |
| hac poena, ita fertur interrogasse: 'certe patrem | |
| tuum non occidisti?' et cum de falso testamento | 2.1 |
| ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, | |
| non tantum duas tabellas, damnatoriam et absoluto- | |
| riam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, | |
| qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel | 5 |
| errore inductos constitisset. appellationes quotannis | 3.1 |
| urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat ur- | |
| bano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos | |
| cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset. |