| Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut | Aug.34.1.1 |
| sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de am- | |
| bitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto | |
| seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recu- | |
| santium perferre non potuit nisi adempta demum leni- | 5 |
| taue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque | |
| praemiis. sic quoque abolitionem eius publico specta- | 2.1 |
| culo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici | |
| liberos receptosque partim ad se partim in patris gre- | |
| mium ostentauit, manu uultuque significans ne graua- | |
| rentur imitari iuuenis exemplum. cumque etiam inma- | 5 |
| turitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione | |
| uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coar- | |
| tauit, diuortiis modum imposuit. | |
| Senatorum affluentem numerum deformi et incon- | 35.1.1 |
| dita turba—erant enim super mille, et quidam in- | |
| dignissimi et post necem Caesaris per gratiam et prae- | |
| mium adlecti, quos orciuos uulgus uocabat—ad modum | |
| pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus: | 5 |
| prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit, secunda | |
| suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub | |
| ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualen- | |
| tissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circum- | |
| stantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum qui- | 2.1 |
| dem tunc quemquam senatorum nisi solum et prae- | |
| temptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam | |
| compulit seruauitque etiam excusantibus insigne uestis | |
| et spectandi in orchestra epulandique publice ius. quo | 3.1 |
| autem lecti probatique et religiosius et minore molestia | |
| senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam | |
| consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram | |
| eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam | 5 |
| bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et | |
| Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse | |
| alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum | |
| numerum decreta confici possent; sibique instituit con- | |
| silia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad | 10 |
| frequentem senatum referendis ante tractaret. senten- | 4.1 |
| tias de maiore negotio non more atque ordine sed | |
| prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum | |
| intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum | |
| esset. | 5 |