| Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta | Aug.36.1.1 |
| senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore | |
| statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad | |
| mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa | |
| pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus | 5 |
| urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut centum- | |
| uiralem hastam quam quaesturam functi consuerant | |
| cogere decemuiri cogerent. quoque plures partem ad- | 37.1.1 |
| ministrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit: | |
| curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei | |
| Tiberis, frumenti populo diuidundi, praefecturam urbis, | |
| triumuiratum legendi senatus et alterum recognoscendi | 5 |
| turmas equitum, quotiensque opus esset. censores | |
| creari desitos longo interuallo creauit. numerum prae- | |
| torum auxit. exegit etiam, ut quotiens consulatus sibi | |
| daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec opti- | |
| nuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius im- | 10 |
| minui, quod honorem eum non solus sed cum altero | |
| gereret. nec parcior in bellica uirtute honoranda, su- | 38.1.1 |
| per triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto | |
| pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit. | |
| Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, | 2.1 |
| protinus uirili toga latum clauum induere et curiae | |
| interesse permisit militiamque auspicantibus non tribu- | |
| natum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; | |
| ac ne qui expers castrorum esset, binos plerumque | 5 |
| laticlauios praeposuit singulis alis. | |
| Equitum turmas frequenter recognouit, post longam | 3.1 |
| intercapedinem reducto more trauectionis. sed neque | |
| detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus | |
| est, quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis | |
| labe insignibus permisit, praemisso in ordine equo, ad | 5 |
| respondendum quotiens citarentur pedibus uenire; mox | |
| reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum | |
| quinque et triginta retinere eum nollent; impetratis- | 39.1.1 |
| que a senatu decem adiutoribus unum quemque equi- | |
| tum rationem uitae reddere coegit atque in expro- | |
| bratis alios poena, alios ignominia notauit, plures ad- | |
| monitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis | 5 |
| fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem | |
| statim legerent; notauitque aliquos, quod pecunias le- | |
| uioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent. | |
| ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, | 40.1.1 |
| ex equitibus R. creauit, ita ut potestate transacta in | |
| utro uellent ordine manerent. cum autem plerique equi- | |
| tum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos | |
| e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, | 5 |
| pronuntiauit non teneri ea, quibus ipsis parentibusue | |
| equester census umquam fuisset. |