| Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magni- | Aug.43.1.1 |
| ficentia omnes antecessit. fecisse se ludos ait suo | |
| nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut | |
| abessent aut non sufficerent, ter et uicies. fecit- | |
| que nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis | 5 |
| per omnium linguarum histriones < . . . . > non in foro | |
| modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in | |
| Saeptis, et aliquando nihil praeter uenationem edidit; | |
| athletas quoque extructis in campo Martio sedilibus | |
| ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, | 10 |
| in quo nunc Caesarum nemus est. quibus diebus cu- | |
| stodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassa- | |
| toribus obnoxia esset. in circo aurigas cursoresque | 2.1 |
| et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima | |
| iuuentute, produxit. sed et Troiae lusum edidit fre- | |
| quentissime maiorum minorumque puerorum, prisci | |
| decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic | 5 |
| notescere. in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu | |
| debilitatum aureo torque donauit passusque est ipsum | |
| posterosque Torquati ferre cognomen. mox finem fecit | |
| talia edendi Asinio Pollione oratore grauiter inuidiose- | |
| que in curia questo A<e>sernini nepotis sui casum, | 10 |
| qui et ipse crus fregerat. | |
| Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equi- | 3.1 |
| tibus Romanis aliquando usus est, uerum prius quam | |
| senatus consulto interdiceretur. postea nihil sane | |
| praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum | |
| exhibuit, tantum ut ostenderet, quod erat bipedali minor, | 5 |
| librarum septemdecim ac uocis immensae. quodam | 4.1 |
| autem muneris die Parthorum obsides tunc primum | |
| missos per mediam harenam ad spectaculum induxit | |
| superque se subsellio secundo collocauit. solebat etiam | |
| citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum | 5 |
| dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem | |
| quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, | |
| tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro | |
| comitio. |