| Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine | Aug.43.5.1 |
| lectica cubans tensas deduceret; rursus commissione | |
| ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit | |
| ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. | |
| nepotum quoque suorum munere cum consternatum | 5 |
| ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo | |
| posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, | |
| quae suspecta maxime erat. | |
| Spectandi confusissimum ac solutissimum morem | 44.1.1 |
| correxit ordinauitque motus iniuria senatoris, quem | |
| Puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti | |
| nemo receperat. facto igitur decreto patrum ut, quo- | |
| tiens quid spectaculi usquam publice ederetur, primus | 5 |
| subselliorum ordo uacaret senatoribus, Romae legatos | |
| liberarum sociarumque gentium uetuit in orchestra | |
| sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti | |
| deprendisset. militem secreuit a populo. maritis e | 2.1 |
| plebe proprios ordines assignauit, praetextatis cuneum | |
| suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis | |
| pullatorum media cauea sederet. feminis ne gladiatores | |
| quidem, quos promiscue spectari sollemne olim erat, | 5 |
| nisi ex superiore loco spectare concessit. solis uirgi- | 3.1 |
| nibus Vestalibus locum in theatro separatim et contra | |
| praetoris tribunal dedit. athletarum uero spectaculo | |
| muliebre secus omne adeo summouit, ut pontificalibus | |
| ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis | 5 |
| diei matutinum tempus edixeritque mulieres ante | |
| horam quintam uenire in theatrum non pla- | |
| cere. ipse circenses ex amicorum fere libertorumque | 45.1.1 |
| cenaculis spectabat, interdum ex puluinari et quidem | |
| cum coniuge ac liberis sedens. spectaculo plurimas | |
| horas, aliquando totos dies aberat, petita uenia commen- | |
| datisque qui suam uicem praesidendo fungerentur. | 5 |
| uerum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu | |
| uitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem uulgo | |
| reprehensum commemorabat, quod inter spectandum | |
| epistulis libellisque legendis aut rescribendis uacaret, | |
| seu studio spectandi ac uoluptate, qua teneri se neque | 10 |
| dissimulauit umquam et saepe ingenue professus est. | |
| itaque corollaria et praemia in alienis quoque mune- | 2.1 |
| ribus ac ludis et crebra et grandia de suo offerebat | |
| nullique Graeco certamini interfuit, quo non pro | |
| merito quemque certantium honorarit. spectauit autem | |
| studiosissime pugiles et maxime Latinos, non legiti- | 5 |
| mos atque ordinarios modo, quos etiam committere | |
| cum Graecis solebat, sed et cateruarios oppidanos inter | |
| angustias uicorum pugnantis temere ac sine arte. | |
| uniuersum denique genus operas aliquas publico specta- | 3.1 |
| culo praebentium etiam cura sua dignatus est: athletis | |
| et conseruauit priuilegia et ampliauit, gladiatores sine | |
| missione edi prohibuit, coercitionem in histriones magi- | |
| stratibus omni tempore et loco lege uetere permissam | 5 |
| ademit praeterquam ludis et scaena. nec tamen eo | 4.1 |
| minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pug- | |
| nas seuerissime semper exegit. nam histrionum licen- | |
| tiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui | |
| in puerilem habitum circumtonsam matronam mini- | 5 |
| strasse compererat, per trina theatra uirgis caesum | |
| relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in | |
| atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et | |
| Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod specta- | |
| torem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito con- | 10 |
| spicuumque fecisset. |