| Ad hunc modum urbe urbanisque rebus admini- | Aug.46.1.1 |
| stratis Italiam duodetriginta coloniarum numero de- | |
| ductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus | |
| publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione | |
| urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit exco- | 5 |
| gitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis | |
| decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et | |
| sub die comitiorum obsignata Romam mitterent. ac | |
| necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis | |
| suboles, equestrem militiam petentis etiam ex com- | 10 |
| mendatione publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, | |
| qui e plebe regiones sibi reuisenti filios filiasue appro- | |
| barent, singula nummorum milia pro singulis diuidebat. | |
| Prouincias ualidiores et quas annuis magistratuum | 47.1.1 |
| imperiis regi nec facile nec tutum erat, ipse suscepit, | |
| ceteras proconsulibus sortito permisit; et tamen non- | |
| nullas commutauit interdum atque ex utroque genere | |
| plerasque saepius adiit. urbium quasdam, foederatas | 5 |
| sed ad exitium licentia praecipites, libertate priuauit, | |
| alias aut aere alieno laborantis leuauit aut terrae motu | |
| subuersas denuo condidit aut merita erga populum | |
| R. adlegantes Latinitate uel ciuitate donauit. nec est, | |
| ut opinor, prouincia, excepta dum taxat Africa et | 10 |
| Sardinia, quam non adierit. in has fugato Sex. Pom- | |
| peio traicere ex Sicilia apparantem continuae et immo- | |
| dicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut | |
| causa traiciendi fuit. | |
| Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter | 48.1.1 |
| pauca, aut isdem quibus ademerat reddidit aut alieni- | |
| genis contribuit. reges socios etiam inter semet ipsos | |
| necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis | |
| cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor; nec aliter | 5 |
| uniuersos quam membra partisque imperii curae habuit, | |
| rectorem quoque solitus apponere aetate paruis aut | |
| mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent; ac | |
| plurimorum liberos et educauit simul cum suis et in- | |
| stituit. | 10 |