| Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouin- | Aug.49.1.1 |
| ciatim distribuit, classem Miseni et alteram Rauennae | |
| ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit, ceterum | |
| numerum partim in urbis partim in sui custodiam | |
| adlegit dimissa Calagurritanorum manu, quam usque | 5 |
| ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam usque | |
| ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. | |
| neque tamen umquam plures quam tres cohortes in | |
| urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in | |
| hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere | 10 |
| assuerat. quidquid autem ubique militum esset, ad cer- | 2.1 |
| tam stipendiorum praemiorumque formulam adstrinxit | |
| definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et | |
| commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post | |
| missionem sollicitari ad res nouas possent. utque per- | 5 |
| petuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos prose- | |
| quendosque suppeteret, aerarium militare cum uecti- | |
| galibus nouis constituit. | |
| Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cog- | 3.1 |
| noscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, | |
| iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, | |
| dehinc uehicula disposuit. commodius id uisum est, ut | |
| qui a loco idem perferunt litteras, interrogari quoque, | 5 |
| si quid res exigant, possint. in diplomatibus libellis- | 50.1.1 |
| que et epistulis signandis initio sp<h>inge usus est, mox | |
| imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis | |
| manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes | |
| perseuerarunt. ad epistulas omnis horarum quoque | 5 |
| momenta nec diei modo sed et noctis, quibus datae | |
| significarentur, addebat. |