| Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna docu- | Aug.51.1.1 |
| menta sunt. ne enumerem, quot et quos diuersarum | |
| partium uenia et incolumitate donatos principem etiam | |
| in ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum | |
| et Cassium Patauinum e plebe homines alterum pe- | 5 |
| cunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille | |
| Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam | |
| in uulgus edidisset, hic conuiuio pleno proclamasset | |
| neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi | |
| eum. quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano | 2.1 |
| Cordubensi inter cetera crimina uel maxime obiceretur | |
| quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad | |
| accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc | |
| mihi probes; faciam sciat Aelianus et me lin- | 5 |
| guam habere, plura enim de eo loquar'; nec quic- | |
| quam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio | 3.1 |
| quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistu- | |
| lam conquerenti ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, | |
| noli in hac re indulgere et nimium indignari | |
| quemquam esse, qui de me male loquatur; satis | 5 |
| est enim, si hoc habemus ne quis nobis male | |
| facere possit.' | |
| Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni | 52.1.1 |
| solere, in nulla tamen prouincia nisi communi suo Ro- | |
| maeque nomine recepit. nam in urbe quidem pertina- | |
| cissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas | |
| statuas olim sibi positas conflauit omnis exqu<e> iis | 5 |
| aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit. | |
| Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus | |
| deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est. | |
| domini appellationem ut maledictum et obprobrium | 53.1.1 |
| semper exhorruit. cum spectante eo ludos pronuntia- | |
| tum esset in mimo: | |
| o dominum aequum et bonum! | |
| et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes compro- | 5 |
| bassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes | |
| repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto; | |
| dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem | |
| aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque | |
| eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. non | 2.1 |
| temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam in- | |
| gressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii | |
| causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra con- | |
| sulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. | 5 |
| promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta | |
| comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam | |
| ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubi- | |
| taret, 'quasi elephanto stipem'. die senatus numquam | 3.1 |
| patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac no- | |
| minatim singulos nullo submonente; etiam discedens | |
| eodem modo sedentibus ualere dicebat. officia cum | |
| multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sol- | 5 |
| lemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu | |
| et in turba quondam sponsaliorum die uexatus. Gallum | |
| Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed cap- | |
| tum repente oculis et ob <id> inedia[m] mori desti- | |
| nantem praesens consolando reuocauit ad uitam. | 10 |