| In senatu uerba facienti dictum est: 'non intellexi,' | Aug.54.1.1 |
| et ab alio: 'contra dicerem tibi, si locum haberem.' | |
| interdum ob immodicas disceptantium altercationes e | |
| curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere | |
| oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius | 5 |
| Labeo senatus lectione, cum uir uirum legeret, M. Lepi- | |
| dum hostem olim eius et tunc exulantem legit interro- | |
| gatusque ab eo an essent alii digniores, suum quem- | |
| que iudicium habere respondit. nec ideo libertas aut | |
| contumacia fraudi cuiquam fuit. etiam sparsos de se in | 55.1.1 |
| curia famosos libellos nec expauit et magna cura red- | |
| arguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo | |
| censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut | |
| carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant. | 5 |
| Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus | 56.1.1 |
| lacessitus contra dixit edicto. et tamen ne de inhibenda | |
| testamentorum licentia quicquam constitueretur inter- | |
| cessit. quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus | |
| cum candidatis suis circuibat supplicabatque more | 5 |
| sollemni. ferebat et ipse suffragium in tribu[s], ut | |
| unus e populo. testem se in iudiciis et interrogari et | |
| refelli aequissimo animo patiebatur. forum angustius | 2.1 |
| fecit non ausus extorquere possessoribus proximas do- | |
| mos. numquam filios suos populo commendauit ut non | |
| adiceret: 'si merebuntur.' eisdem praetextatis adhuc | |
| assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus | 5 |
| plausum grauissime questus est. amicos ita magnos | |
| et potentes in ciuitate esse uoluit, ut tamen pari iure | |
| essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque teneren- | |
| tur. cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam | 3.1 |
| ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit sena- | |
| tum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, | |
| ne si superesset, eripere[t] legibus reum, sin | |
| deesset, destituere ac praedamnare amicum | 5 |
| existimaretur; et consentientibus uniuersis sedit in | |
| subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne lauda- | |
| tione quidem iudiciali data. affuit et clientibus, sicut | 4.1 |
| Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur | |
| iniuriarum. unum omnino e reorum numero ac ne eum | |
| quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus | |
| accusatore, Castricium, per quem de coniuratione | 5 |
| Murenae cognouerat. |