| Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile | Aug.57.1.1 |
| est aestimare. omitto senatus consulta, quia possunt | |
| uideri uel necessitate expressa uel uerecundia. equites | |
| R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper | |
| celebrarunt. omnes ordines in lacum Curti quotannis | 5 |
| ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. | |
| stren[u]am in Capitolio etiam absenti, ex qua summa | |
| pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedi- | |
| cabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem Tragoe- | |
| dum aliaque. in restitutione<m> Palatinae domus in- | 2.1 |
| cendio absumptae ueterani, decuriae, tribus atque etiam | |
| singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro | |
| facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum | |
| modo eo summarum aceruos neque ex quoquam plus | 5 |
| denario auferente. reuertentem ex prouincia non solum | |
| faustis ominibus, sed et modulatis carminibus pro- | |
| sequebantur. obseruatum etiam est, ne quotiens in- | |
| troiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur. Pa- | 58.1.1 |
| tris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque | |
| consensu detulerunt ei: prima plebs legatione Antium | |
| missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae specta- | |
| cula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque | 5 |
| decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messa- | |
| lam is mandantibus cunctis: 'quod bonum,' inquit, | 2.1 |
| 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar | |
| Auguste! sic enim nos perpetuam felicitatem | |
| rei p. et laeta huic precari existimamus: sena- | |
| tus te consentiens cum populo R. consalutat | 5 |
| patriae patrem.' cui lacrimans respondit Augustus | |
| his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: | |
| 'compos factus uotorum meorum, p. c., quid | |
| habeo aliud deos immortales precari, quam ut | |
| hunc consensum uestrum ad ultimum finem | 10 |
| uitae mihi perferre liceat?' |