| Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti | Aug.59.1.1 |
| morbo conualuerat, statuam aere conlato iuxta signum | |
| Aesculapi statuerunt. nonnulli patrum familiarum testa- | |
| mento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo | |
| uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se | 5 |
| solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent. | |
| quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se | |
| uenisset, initium anni fecerunt. prouinciarum pleraeque | |
| super templa et aras ludos quoque quinquennales paene | |
| oppidatim constituerunt. reges amici atque socii et | 60.1.1 |
| singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condide- | |
| runt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis anti- | |
| quitus incohatam perficere communi sumptu destinaue- | |
| runt Genioque eius dedicare; ac saepe regnis relictis | 5 |
| non Romae modo sed et prouincias peragranti coti- | |
| diana officia togati ac sine regio insigni more clientium | |
| praestiterunt. | |
| Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regen- | 61.1.1 |
| daque per terrarum orbem pace belloque re p. fuerit, | |
| exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius | |
| uitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter | |
| suos egerit a iuuenta usque ad supremum uitae diem. | 5 |
| Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octa- | 2.1 |
| uiam quinquagensimum et quartum agens aetatis an- | |
| num. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, | |
| etiam defunctae honores maximos tribuit. | |
| Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici | 62.1.1 |
| filiam, sed reconciliatus post primam discordiam An- | |
| tonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessi- | |
| tudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, | |
| Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum | 5 |
| nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit in- | |
| tactam adhuc et uirginem. mox Scriboniam in matri- | 2.1 |
| monium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex | |
| altero etiam matrem. cum hac quoque diuortium fecit, | |
| 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,' | |
| ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis | 5 |
| et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit | |
| unice ac perseueranter. |