| Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, | Aug.63.1.1 |
| cum maxime cuperet. infans, qui conceptus erat, im- | |
| maturus est editus. Iuliam primum Marcello Octauiae | |
| sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde, | |
| ut is obiit, M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, | 5 |
| ut sibi genero cederet; nam tunc Agrippa alteram | |
| Marcellarum habebat et ex ea liberos. hoc quoque | 2.1 |
| defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, cir- | |
| cumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum | |
| elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam | |
| pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum | 5 |
| Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni | |
| Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam | |
| regis in matrimonium petisset. | |
| Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. | 64.1.1 |
| et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam. Iuliam | |
| L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis | |
| suae nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi | |
| per assem et libram emptos a patre Agrippa teneros- | 5 |
| que adhuc ad curam rei p. admouit et consules desig- | |
| natos circum prouincias exercitusque dimisit. filiam | 2.1 |
| et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret | |
| uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam | |
| et quod in di[ut]urnos commentarios referretur; extra- | |
| neorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, | 5 |
| claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum | |
| modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias | |
| salutatum uenisset. nepotes et litteras et natare | 3.1 |
| aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil | |
| aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum | |
| suum; neque cenauit una, nisi ut in imo lecto assi- | |
| derent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut | 5 |
| circa adequitarent. sed laetum eum atque fidentem et | 65.1.1 |
| subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, | |
| filiam et neptem, omnibus probris contaminatas rele- | |
| gauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit | |
| ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. ter- | 5 |
| tium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium | |
| adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam | |
| breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit sepo- | |
| suitque Surrentum. |