Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam Aug.66.4.1
mutuam, tam a defunctis quam a uiuis. nam quamuis
minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti
testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen
suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore 5
dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum,
neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset.
legata uel partes hereditatium a quibuscumque paren-
tibus relicta sibi aut statim liberis eorum concedere
aut, si pupillari aetate essent, die uirilis togae uel 10
nuptiarum cum incremento restituere consueuerat.
  Patronus dominusque non minus seuerus quam fa- 67.1.1
cilis et clemens multos libertorum in honore et usu
maximo habuit, ut Licin[i]um et Celadum aliosque. Cos-
mum seruum grauissime de se opinantem non ultra
quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem, 5
a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro
per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam
noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus
aberat, in iocum uertit. idem Polum ex acceptissimis 2.1
libertis mori coegit compertum adulterare matronas;
Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios
quingentos accepisset, crura ei fregit; paedagogum mini-
strosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque 5
eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos
graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.
  Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit. 68.1.1
Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est; M. An-
tonius adoptionem auunculi stupro meritum; item
L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare
Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus num- 5
mum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce
ardenti, quo mollior pilus surgeret. sed et populus
quondam uniuersus ludorum die et accepit in contu-
meliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum
in scaena pronuntiatum de gallo 10
Matris deum tympanizante:
    uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?
adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, 69.1.1
excusantes sane non libidine, sed ratione commissa,
quo facilius consilia aduersariorum per cuiusque mu-
lieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liuiae
nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio uiri 5
coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium
rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; di-
missam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam
potentiam paelicis; condiciones quaesitas per amicos,
qui matres familias et adultas aetate uirgines denuda- 10
rent atque perspicerent, tamquam Toranio mangone
uendente. scribit etiam ad ipsum haec familiariter 2.1
adhuc necdum plane inimicus aut hostis: 'quid te
mutauit? quod reginam ineo? uxor mea est.
nunc coepi an abhinc annos nouem? tu deinde
solam Drusillam inis? ita ualeas, uti tu, hanc 5
epistulam cum leges, non inieris Tertullam aut
Terentillam aut Rufillam aut Saluiam Titise-
niam aut omnes. an refert, ubi et in qua ar-
rigas?'