| Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae | Aug.70.1.1 |
| uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearum- | |
| que habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline | |
| ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina | |
| amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore | 5 |
| notissimi uersus: | |
| cum primum istorum conduxit mensa choragum, | |
| sexque deos uidit Mallia sexque deas, | |
| impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, | |
| dum noua diuorum cenat adulteria: | 10 |
| omnia se a terris tunc numina declinarunt, | |
| fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. | |
| auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria | 2.1 |
| ac fames, adclamatumque est postridie: omne frumen- | |
| tum deos comedisse et Caesarem esse plane | |
| Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus | |
| quadam in parte urbis colebatur. notatus est et ut | 5 |
| pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et | |
| aleae indulgens. nam et proscriptionis tempore ad sta- | |
| tuam eius ascriptum est: | |
| pater argentarius, ego Corinthiarius, | |
| cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter | 10 |
| proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi | |
| epigramma uulgatum est: | |
| postquam bis classe uictus naues perdidit, | |
| aliquando ut uincat, ludit assidue aleam. | |
| ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam | 71.1.1 |
| impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae | |
| uitae castitate; item lautitiarum inuidiam, cum et | |
| Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum | |
| calicem ex instrumento regio retinuerit et mox uasa | 5 |
| aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa libi- | |
| dines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas | |
| uirgines promptior, quae sibi undique etiam ab uxore | |
| conquirerentur. aleae rumorem nullo modo expauit | |
| lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam | 10 |
| senex ac praeterquam Decembri mense aliis quoque | |
| festis et profestis diebus. nec id dubium est. auto- | 2.1 |
| grapha quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum | |
| isdem; accesserunt conuiuae Vinicius et Silius | |
| pater. inter cenam lusimus geronticos et heri | |
| et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem | 5 |
| aut senionem miserat, in singulos talos singu- | |
| los denarios in medium conferebat, quos tolle- | |
| bat uniuersos, qui Venerem iecerat.' et rursus | 3.1 |
| aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis | |
| iucunde egimus; lusimus enim per omnis dies | |
| forumque aleatorum calfecimus. frater tuus | |
| magnis clamoribus rem gessit; ad summam | 5 |
| tamen perdidit non multum, sed ex magnis de- | |
| trimentis praeter spem paulatim retractum est. | |
| ego perdidi uiginti milia nummum meo nomine, | |
| sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut | |
| soleo plerumque. nam si quas manus remisi | 10 |
| cuique exegissem aut retinuissem quod cuique | |
| donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed | |
| hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem | |
| gloriam efferet.' scribit ad filiam: 'misi tibi dena- | 4.1 |
| rios ducentos quinquaginta, quos singulis con- | |
| uiuis dederam, si uellent inter se inter cenam | |
| uel talis uel par impar ludere.' |