| In ceteris partibus uitae continentissimum constat | Aug.72.1.1 |
| ac sine suspicione ullius uitii. habitauit primo iuxta | |
| Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae | |
| Calui oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo | |
| minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate | 5 |
| neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues | |
| essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut | |
| insigni pauimento conclauia. ac per annos amplius | |
| quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, | |
| quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme | 10 |
| experiretur assidueque in urbe hiemaret. si quando | 2.1 |
| quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, | |
| erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et | |
| technyphion uocabat: huc transibat aut in alicuius | |
| libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maece- | 5 |
| natis cubabat. ex secessibus praecipue frequentauit | |
| maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, | |
| Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus | |
| Herculis templi persaepe ius dixit. ampla et operosa | 3.1 |
| praetoria grauabatur. et neptis quidem suae Iuliae, | |
| profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero | |
| quamuis modica non tam statuarum tabularumque pic- | |
| tarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebus- | 5 |
| que uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Ca- | |
| preis immanium beluarum ferarumque membra prae- | |
| grandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum. | |
| instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet | 73.1.1 |
| etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum plera- | |
| que uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem cu- | |
| buisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non | |
| temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore | 5 |
| et filia neptibusque confecta; togis neque restrictis | |
| neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis | |
| altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et fo- | |
| rensia autem et calceos numquam non intra cubiculum | |
| habuit ad subitos repentinosque casus parata. | 10 |