| Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam reti- | Jul.18.1.1 |
| nentes creditores interuentu sponsorum remouit ac | |
| neque more neque iure, ante quam prouinciae or[di]na- | |
| rentur, profectus est: incertum metune iudicii, quod | |
| priuato parabatur, an quo maturius sociis inploranti- | 5 |
| bus subueniret; pacataque prouincia pari festinatione, | |
| non expectato successore ad triumphum simul con- | |
| sulatumque decessit. sed cum edictis iam comitis ratio | 2.1 |
| eius haberi non posset nisi priuatus introisset urbem, | |
| et ambienti ut legibus solueretur multi contra dice- | |
| rent, coactus est triumphum, ne consulatu excludere- | |
| tur, dimittere. e duobus consulatus competitoribus, | 19.1.1 |
| Lucio Lucceio Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adiunxit, | |
| pactus ut is, quoniam inferior gratia esset pecunia- | |
| que polleret, nummos de suo communi nomine per | |
| centurias pronuntiaret. qua cognita re optimates, quos | 5 |
| metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magi- | |
| stratu concordi et consentiente collega, auctores Bibulo | |
| fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias | |
| contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largi- | |
| tionem e re publica fieri. | 10 |
| Igitur cum Bibulo consul creatur. eandem ob cau- | 2.1 |
| sam opera ab optimatibus data est, ut prouinciae fu- | |
| turis consulibus minimi negotii, id est siluae calles- | |
| que, decernerentur. qua maxime iniuria instinctus om- | |
| nibus officiis Gnaeum Pompeium adsectatus est offen- | 5 |
| sum patribus, quod Mithridate rege uicto cunctantius | |
| confirmarentur acta sua; Pompeioque Marcum Crassum | |
| reconciliauit ueterem inimicum ex consulatu, quem | |
| summa discordia simul gesserant; ac societatem cum | |
| utroque iniit, ne quid ageretur in re publica, quod dis- | 10 |
| plicuisset ulli e tribus. inito honore primus omnium | 20.1.1 |
| instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta con- | |
| fierent et publicarentur. antiquum etiam re<t>tulit mo- | |
| rem, ut quo mense fasces non haberet, accensus ante | |
| eum iret, lictores pone sequerentur. lege autem agra- | 5 |
| ria promulgata obnuntiantem collegam armis foro ex- | |
| pulit ac postero die in senatu conquestum nec quo- | |
| quam reperto, qui super tali consternatione referre aut | |
| censere aliquid auderet, qualia multa saepe in leuio- | |
| ribus turbis decreta erant, in eam coegit desperationem, | 10 |
| ut, quoad potestate abiret, domo abditus nihil aliud | |
| quam per edicta obnuntiaret. |