| Vnus ex eo tempore omnia in re publica et ad | Jul.20.2.1 |
| arbitrium administrauit, ut nonnulli urbanorum, cum | |
| quid per iocum testandi gratia signarent, non Caesare | |
| et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus actum scribe- | |
| rent bis eundem praeponentes nomine atque cognomine, | 5 |
| utque uulgo mox ferrentur hi uersus: | |
| non Bibulo quiddam nuper sed Caesare factum est: | |
| nam Bibulo fieri consule nil memini. | |
| campum Stellatem maioribus consecratum agrumque | 3.1 |
| Campanum ad subsidia rei publicae uectigalem relictum | |
| diuisit extra sortem ad uiginti milibus ciuium, quibus | |
| terni pluresue liberi essent. publicanos remissionem | |
| petentis tertia mercedum parte releuauit ac, ne in lo- | 5 |
| catione nouorum uectigalium inmoderatius licerentur, | |
| propalam monuit. cetera item, quae cuique libuissent, | |
| dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, | |
| absterrito. Marcum Catonem interpellantem extrahi cu- | 4.1 |
| ria per lictorem ducique in carcerem iussit. Lucio | |
| Lucullo liberius resistenti tantum calumniarum metum | |
| iniecit, ut ad genua ultro sibi accideret. Cicerone in | |
| iudicio quodam deplorante temporum statum Publium | 5 |
| Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a pa- | |
| tribus ad plebem transire nitentem, eodem die ho- | |
| raque nona transduxit. postremo in uniuersos diuer- | 5.1 |
| sae factionis <indicem . . . . . . > inductum praemiis, ut se | |
| de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam | |
| profiteretur productusque pro rostris auctores ex con- | |
| pacto nominaret; sed uno atque altero frustra nec sine | 5 |
| suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis | |
| consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur. |