| Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam suc- | Jul.21.1.1 |
| cessuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque, Iu- | |
| liam, Gnaeo Pompeio conlocauit repudiato priore sponso | |
| Seruilio Caepione, cuius uel praecipua opera paulo | |
| ante Bibulum inpugnauerat. ac post nouam adfinitatem | 5 |
| Pompeium primum rogare sententiam coepit, cum Cras- | |
| sum soleret essetque consuetudo, ut quem ordinem | |
| interrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituis- | |
| set, eum toto anno conseruaret. | |
| Socero igitur generoque suffragantibus ex omni | 22.1.1 |
| prouinciarum copia Gallias potissimum elegit, †cuius | |
| emolumento et oportunitate idonea sit materia trium- | |
| phorum. et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico | |
| adiecto lege Vatinia accepit; mox per senatum Comatam | 5 |
| quoque, ueritis patribus ne, si ipsi negassent, populus | |
| et hanc daret. quo gaudio elatus non temperauit, quin | 2.1 |
| paucos post dies frequenti curia iactaret, inuitis et | |
| gementibus aduersaris adeptum se quae con- | |
| cupisset, proinde ex eo insultaturum omnium | |
| capitibus; ac negante quodam per contumeliam facile | 5 |
| hoc ulli feminae fore, responderit quasi adludens: in | |
| Suria quoque regnasse Sameramin magnamque | |
| Asiae partem Amazonas tenuisse quondam. | |
| Functus consulatu Gaio Memmio Lucioque Domitio | 23.1.1 |
| praetoribus de superioris anni actis referentibus cogni- | |
| tionem senatui detulit; nec illo suscipiente triduoque | |
| per inritas altercationes absumpto in prouinciam abiit. | |
| et statim quaestor eius in praeiudicium aliquot crimi- | 5 |
| nibus arreptus est. mox et ipse a Lucio Antistio tr. pl. | |
| postulatus appellato demum collegio optinuit, cum rei | |
| publicae causa abesset reus ne fieret. ad securitatem | 2.1 |
| ergo posteri temporis in magno negotio habuit ob- | |
| ligare semper annuos magistratus et e petitoribus non | |
| alios adiuuare aut ad honorem pati peruenire, quam | |
| qui sibi recepissent propugnaturos absentiam suam; | 5 |
| cuius pacti non dubitauit a quibusdam ius iurandum | |
| atque etiam syngrapham exigere. sed cum Lucius Do- | 24.1.1 |
| mitius consulatus candidatus palam minaretur consulem | |
| se effecturum quod praetor nequisset adempturumque | |
| ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem prouinciae | |
| suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii | 5 |
| causa consulatum alterum peterent, perfecitque †utrum- | |
| que, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur. | |
| qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, | 2.1 |
| alias priuato sumptu addidit, unam etiam ex Trans- | |
| alpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico—Alauda | |
| enim appellabatur—, quam disciplina cultuque Romano | |
| institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate dona- | 5 |
| uit. nec deinde ulla belli occasione, <ne> iniusti qui- | 3.1 |
| dem ac periculosi abstinuit, tam foederatis quam in- | |
| festis ac feris gentibus ultro lacessitis, adeo ut senatus | |
| quondam legatos ad explorandum statum Galliarum | |
| mittendos decreuerit ac nonnulli dedendum eum hosti- | 5 |
| bus censuerint. sed prospere [de]cedentibus rebus et | |
| saepius et plurium quam quisquam umquam dierum | |
| supplicationes impetrauit. gessit autem nouem annis, | 25.1.1 |
| quibus in imperio fuit, haec fere. |