| Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque | Aug.78.1.1 |
| erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita | |
| ad oculos manu. a cena in lecticulam se lucubratoriam | |
| recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia | |
| aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem | 5 |
| permanebat. in lectum inde transgressus non amplius | |
| cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne | |
| eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio | |
| ter aut quater expergisceretur. si interruptum somnum | 2.1 |
| reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabu- | |
| latoribus arcessitis resumebat producebatque ultra pri- | |
| mam saepe lucem. nec in tenebris uigilauit umquam | |
| nisi assidente aliquo. matutina uigilia offendebatur; ac | 5 |
| si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, | |
| ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscum- | |
| que domesticorum cenaculo manebat. sic quoque saepe | |
| indigens somni, et dum per uicos deportaretur et depo- | |
| sita lectica inter aliquas moras condormiebat. | 10 |
| Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus | 79.1.1 |
| uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; | |
| in capite comendo tam incuriosus, ut raptim com- | |
| pluribus simul tonsoribus operam daret ac modo ton- | |
| deret modo raderet barbam eoque ipso tempore aut | 5 |
| legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in | |
| sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut qui- | |
| dam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, | |
| eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut desti- | |
| narat, in transitu Alpium per simulationem conloquii | 10 |
| propius admissus in praecipitium propelleret. oculos | 2.1 |
| habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat | |
| inesse quiddam diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi | |
| acrius contuenti quasi ad fulgorem solis uultum sum- | |
| mitteret; sed in senecta sinistro minus uidit; dentes | 5 |
| raros et exiguos et scabros; capillum leuiter inflexum | |
| et subflauum; supercilia coniuncta; mediocres aures; | |
| nasum et a summo eminentiorem et ab imo deduc- | |
| tiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam | |
| breuem,—quam tamen Iulius Marathus libertus †etiam | 10 |
| memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse | |
| tradit—, sed quae commoditate et aequitate membro- | |
| rum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis | |
| alicuius procerioris intellegi posset. |