| Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque | Aug.80.1.1 |
| aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac nu- | |
| merum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibus- | |
| dam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi | |
| strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis for- | 5 |
| mam. coxendice et femore et crure sinistro non pe- | |
| rinde ualebat, ut saepe etiam inclaudicaret; sed remedio | |
| harenarum atque harundinum confirmabatur. dextrae | |
| quoque manus digitum salutarem tam imbecillum inter- | |
| dum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix | 10 |
| cornei circuli supplemento scripturae admoueret. que- | |
| stus est et de uesica, cuius dolore calculis demum per | |
| urinam eiectis leuabatur. | |
| Graues et periculosas ualitudines per omnem uitam | 81.1.1 |
| aliquot expertus est; praecipue Cantabria domita, cum | |
| etiam destillationibus iocinere uitiato ad desperationem | |
| redactus contrariam et ancipitem rationem medendi ne- | |
| cessario subiit: quia calida fomenta non proderant, fri- | 5 |
| gidis curari coactus auctore Antonio Musa. | |
| Quasdam et anniuersarias ac tempore certo recur- | 2.1 |
| rentes experiebatur; nam sub natalem suum plerumque | |
| languebat; et initio ueris praecordiorum inflatione temp- | |
| tabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine. quare | |
| quassato corpore neque frigora neque aestus facile | 5 |
| tolerabat. hieme quaternis cum pingui toga tunicis et | 82.1.1 |
| subucula e<t> thorace laneo et feminalibus et tibialibus | |
| muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe | |
| in peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo | |
| cubabat. solis uero ne hiberni quidem patiens, domi | 5 |
| quoque non nisi petasatus sub diuo spatiabatur. itinera | |
| lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, | |
| ut Praeneste uel Tibur biduo procederet; ac si quo | |
| peruenire mari posset, potius nauigabat. uerum tantam | 2.1 |
| infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lauandi | |
| raritate; unguebatur enim saepius aut sudabat ad flam- | |
| mam, deinde perfundebatur egelida aqua uel sole multo | |
| tepefacta. at quotiens neruorum causa marinis Albulis- | 5 |
| que calidis utendum esset, contentus hoc erat ut in- | |
| sidens ligneo solio, quod ipse Hispanico uerbo duretam | |
| uocabat, manus ac pedes alternis iactaret. |