| Exercitationes campestres equorum et armorum | Aug.83.1.1 |
| statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo | |
| folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectaba- | |
| tur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim | |
| decurreret †sestertio uel lodicula inuolutus. animi la- | 5 |
| xandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut | |
| ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos | |
| facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, prae- | |
| cipue Mauros et Syros. nam pumilos atque distortos | |
| et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique | 10 |
| ominis abhorrebat. | |
| Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima | 84.1.1 |
| et cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in | |
| tanta mole rerum et legisse et scripsisse et declamasse | |
| cotidie traditur. nam deinceps neque in senatu neque | |
| apud populum neque apud milites locutus est umquam | 5 |
| nisi meditata et composita oratione, quamuis non defi- | |
| ceretur ad subita extemporali facultate. ac ne pericu- | 2.1 |
| lum memoriae adiret aut in ediscendo tempus absu- | |
| meret, instituit recitare omnia. sermones quoque cum | |
| singulis atque etiam cum Liuia sua grauiores non nisi | |
| scriptos et e libello habebat, ne plus minusue loque- | 5 |
| retur ex tempore. pronuntiabat dulci et proprio quo- | |
| dam oris sono dabatque assidue phonasco operam; sed | |
| nonnumquam infirmatis faucibus praeconis uoce ad popu- | |
| lum contionatus est. | |
| Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex | 85.1.1 |
| quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio | |
| recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae | |
| uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fati- | |
| gatus Tiberio tradidit perlegenda; item 'hortationes ad | 5 |
| philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim | |
| libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. poetica | 2.1 |
| summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo | |
| hexametris uersibus, cuius et argumentum et titulus | |
| est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus 'epigramma- | |
| tum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam | 5 |
| tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, | |
| aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, | |
| respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse. |