| Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum | Aug.86.1.1 |
| uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 're- | |
| conditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus'; | |
| praecipuamque curam duxit sensum animi quam aper- | |
| tissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut nec- | 5 |
| ubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur, | |
| neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones | |
| saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid | |
| obscuritatis, etsi gratiam augent. cacozelos et anti- | 2.1 |
| quarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit | |
| exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem | |
| suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait, 'cincinnos' usque | |
| quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed | 5 |
| nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas | |
| uoces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum in- | |
| crepat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius ho- | |
| mines quam intellegant; deinde ludens malum et incon- | |
| stans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit | 10 |
| haec: 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Vera- | 3.1 |
| nius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut uerbis, | |
| quae Crispus Sallustius excerpsit ex Origini- | |
| bus Catonis, utaris? an potius Asiaticorum ora- | |
| torum inani[bu]s sententiis uerborum uolubili- | 5 |
| tas in nostrum sermonem transferenda?' et qua- | |
| dam epistula Agrippinae neptis ingenium conlaudans: | |
| 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste | |
| scribas et loquaris.' | |
| Cotidiano sermone quaedam frequentius et nota- | 87.1.1 |
| biliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae osten- | |
| tant, in quibus identidem, cum aliquos numquam solu- | |
| turos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas solu- | |
| turos' ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, | 5 |
| qualiacumque sint: 'contenti simus hoc Catone'; et | |
| ad exprimendam festinatae rei uelocitatem: 'celerius | |
| quam asparagi cocuntur.' ponit assidue et pro stulto | 2.1 |
| 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito | |
| 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'beti- | |
| zare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur; | |
| item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu sin- | 5 |
| gulari pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne | |
| quis mendam magis quam consuetudinem putet. |