| Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non | Aug.87.3.1 |
| diuidit uerba nec ab extrema parte uersuum abundantis | |
| litteras in alterum transfert, sed ibidem statim subicit | |
| circumducitque. orthographiam, id est formulam ra- | 88.1.1 |
| tionemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo | |
| custodi[i]t ac uidetur eorum potius sequi opinionem, | |
| qui perinde scribendum ac loquamur existiment. nam | |
| quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat | 5 |
| aut praeterit, communis hominum error est. nec ego | |
| id notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse ali- | |
| quos, legato eum consulari successorem dedisse ut | |
| rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum anim- | |
| aduerterit. quotiens autem per notas scribit, B pro | 10 |
| A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis litteras | |
| ponit; pro X autem duplex A. | |
| Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio | 89.1.1 |
| tenebatur. in quibus et ipsis praestabat largiter magi- | |
| stro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam | |
| grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis | |
| adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus | 5 |
| [s]per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nica- | |
| noris contubernium; non tamen ut aut loqueretur ex- | |
| pedite aut componere aliquid auderet; nam et si quid | |
| res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat. | |
| sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur | 10 |
| etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit specta- | |
| culis publicis. In euoluendis utriusque linguae auctori- | 2.1 |
| bus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla | |
| publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum ex- | |
| cerpta aut ad domesticos aut ad exercituum prouin- | |
| ciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque | 5 |
| mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam | |
| libros totos et senatui recitauit et populo notos per | |
| edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli 'de prole | |
| augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo | |
| magis persuaderet utramque rem non a se primo anim- | 10 |
| aduersam, sed antiquis iam tunc curae fuisse. |