| Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis | Aug.89.3.1 |
| et benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et | |
| historias, sed et orationes et dialogos. componi tamen | |
| aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offen- | |
| debatur, admonebatque praetores ne paterentur nomen | 5 |
| suum commissionibus obsolefieri. | |
| Circa religiones talem accepimus. tonitrua et ful- | 90.1.1 |
| gura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubi- | |
| que pellem uituli marini circumferret pro remedio atque | |
| ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum | |
| et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim | 5 |
| per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus. | |
| Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. | 91.1.1 |
| Philippensi acie quamuis statuisset non egredi taber- | |
| naculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici | |
| somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis | |
| castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, con- | 5 |
| cursu hostium confossa atque lacerata est. ipse per | |
| omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita | |
| uidebat, reliquo tempore rariora et minus uana. cum | 2.1 |
| dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue fre- | |
| quentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores | |
| sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore | |
| ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis | 5 |
| redimiit, quod ea fere ianuis dependebant. ex nocturno | |
| uisu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a | |
| populo cauam manum asses porrigentibus praebens. | |
| Auspicia et omina quaedam pro certissimis obser- | 92.1.1 |
| uabat: si mane sibi calceus perperam ac sinister pro | |
| dextro induceretur, ut dirum; si terra mariue ingre- | |
| diente se longinquam profectionem forte rorasset, ut | |
| laetum maturique et prosperi reditus. sed et ostentis | 5 |
| praecipue mouebatur. enatam inter iuncturas lapidum | |
| ante domum suam palmam in conpluuium deorum Pena- | |
| tium transtulit, utque coalesceret magno opere curauit. | |
| apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam | 2.1 |
| ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, | |
| adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum | |
| permutauerit Aenaria data. obseruabat et dies quos- | |
| dam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur | 5 |
| aut Nonis quicquam rei seriae incoharet; nihil in hoc | |
| quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam | |
| δυσφημίαν nominis. |