| Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac prae- | Aug.93.1.1 |
| ceptas reuerentissime coluit, ita ceteras contemptui | |
| habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romae | |
| pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris | |
| cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, di- | 5 |
| misso consilio et corona circumstantium solus audiit | |
| disceptantes. at contra non modo in peragranda | |
| Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, | |
| sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens | |
| apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit. | 10 |
| Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit | 94.1.1 |
| subtexere, quae ei prius quam nasceretur et ipso natali | |
| die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo | |
| eius et perpetua felicitas sperari animaduertique posset. | |
| Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri respon- | 2.1 |
| sum est eius oppidi ciuem quandoque rerum potiturum; | |
| qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius | |
| paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant; | |
| sero tandem documentis apparuit ostentum illud Augusti | 5 |
| potentiam portendisse. | |
| Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nas- | 3.1 |
| ceretur menses prodigium Romae factum publice, quo | |
| denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam par- | |
| turire; senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno | |
| genitus educaretur; eos qui grauidas uxores haberent, | 5 |
| quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus | |
| consultum ad aerarium deferretur. | |
| In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, | 4.1 |
| Atiam, cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte | |
| uenisset, posita in templo lectica, dum ceterae matro- | |
| nae dormirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse | |
| ad eam pauloque post egressum; illam expergefactam | 5 |
| quasi a concubitu mariti purificasse se; et statim in | |
| corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec | |
| potuisse umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis | |
| perpetuo abstinuerit; Augustum natum mense decimo | |
| et ob hoc Apollinis filium existimatum. eadem Atia, | 10 |
| prius quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad | |
| sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambi- | |
| tum. somniauit et pater Octauius utero Atiae iubar | |
| solis exortum. |