| Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione | Aug.94.5.1 |
| ageretur in curia et Octauius ob uxoris puerperium | |
| serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium | |
| comperta morae causa, ut horam quoque partus ac- | |
| ceperit, affirmasse dominum terrarum orbi natum. | 5 |
| Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum | |
| duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de | |
| filio consulenti, idem affirmatum est a sacerdotibus, | |
| quod infuso super altaria mero tantum flammae emi- | |
| cuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum | 10 |
| usque ferretur, unique omnino Magno Alexandro apud | |
| easdem aras sacrificanti simile prouenisset ostentum. | |
| atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est | 6.1 |
| filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro | |
| exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super | |
| laureatum currum, bis senis equis candore eximio tra- | |
| hentibus. infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum | 5 |
| extat, repositus uespere in cunas a nutricula loco | |
| plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus | |
| tandem in altissima turri repertus est iacens contra | |
| solis exortum. | |
| Cum primum fari coepisset, in auito suburbano | 7.1 |
| obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo ne- | |
| gantur ibi ranae coaxare. ad quartum lapidem Cam- | |
| panae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila | |
| panem ei e manu rapuit et, cum altissime euolasset, | 5 |
| rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit. | |
| Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus con- | 8.1 |
| tinuis noctibus somniauit: prima, Iouem Optimum Maxi- | |
| mum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus | |
| unum secreuisse atque in eius sinum signum rei p. quod | |
| manu gestaret reposuisse; at insequenti, animaduertisse | 5 |
| se in gremio Capitolini Iouis eundem puerum, quem | |
| cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam | |
| is ad tutelam rei p. educaretur; ac die proximo ob- | |
| uium sibi Augustum, cum incognitum alias haberet, | |
| non sine admiratione contuitus simillimum dixit puero, | 10 |
| de quo somniasset. quidam prius somnium Catuli aliter | |
| exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tu- | |
| torem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, | |
| ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque oscu- | |
| lum delibatum digitis ad os suum ret<t>ulisset. | 15 |