Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingre- Aug.95.1.1
diente eo urbem repente liquido ac puro sereno circu-
lus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit ac
subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum
est. primo autem consulatu et augurium capienti duo- 5
decim se uultures ut Romulo ostenderunt et immolanti
omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab
ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante
quam laeta per haec et magna portendi.
  Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit. 96.1.1
contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila ten-
torio eius supersedens duos coruos hinc et inde in-
festantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exer-
citu futuram quandoque inter collegas discordiam talem 5
qualis secuta est, at<que> exitum praesagiente. < . . . >
Philippo<s> Thessalus quidam de futura uictoria nun-
tiauit auctore Diuo Caesare, cuius sibi species itinere
auio occurrisset.
  Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri 2.1
hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem
rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haru-
spices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denun-
tiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent; 5
neque aliter euenit. pridie quam Siciliensem pugnam
classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari
exiliuit et ad pedes iacuit. apud Actium descendenti
in aciem asellus cum asinario occurrit: homini Euty-
chus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum 10
aeneum uictor posuit in templo, in quod castrorum
suorum locum uertit.