| Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitas- | Aug.97.1.1 |
| que post mortem euidentissimis ostentis praecognita | |
| est. cum lustrum in campo Martio magna populi fre- | |
| quentia conderet, aquila eum saepius circumuolauit | |
| transgressaque in uicinam aedem super nomen Agrippae | 5 |
| ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quae | |
| in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum | |
| Tiberium nuncupare iussit: nam se, quanquam con- | |
| scriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum | |
| quae non esset soluturus. sub idem tempus ictu ful- | 2.1 |
| minis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera | |
| effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uic- | |
| turum, quem numerum C littera notaret, futurumque | |
| ut inter deos referretur, quod aesar, id est reliqua pars | 5 |
| e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. | |
| Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuen- | 3.1 |
| tum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque | |
| aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamauit, quod | |
| et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia | |
| morarentur, amplius se posthac Romae futu- | 5 |
| rum; atque itinere incohato Asturam perrexit et inde | |
| praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae | |
| euectus causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui. | |
| tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Ca- | 98.1.1 |
| prearum quoque secessui quadriduum impendit re- | |
| mississimo ad otium et ad omnem comitatem animo. | |
| Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores | 2.1 |
| nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod | |
| appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta | |
| omina et eximias laudes congesserant: per illum se | |
| uiuere, per illum nauigare, libertate atque for- | 5 |
| tunis per illum frui. qua re admodum exhilaratus | |
| quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum | |
| et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam | |
| quam in emptionem Alexandrinarum mercium absum- | |
| pturos. sed et ceteros continuos dies inter uaria mu- | 3.1 |
| nuscula togas insuper ac pallia distribuit, lege pro- | |
| posita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et ser- | |
| mone uterentur. spectauit assidue exercentes ephebos, | |
| quorum aliqua adhuc copia ex uetere instituto Capreis | 5 |
| erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit | |
| permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique | |
| pomorum et obsoniorum rerumque < . . . > missilia. nullo | |
| denique genere hilaritatis abstinuit. |