| Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat | Aug.98.4.1 |
| a desidia secedentium illuc e comitatu suo. sed ex di- | |
| lectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem in- | |
| sulae κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae ante | |
| annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset | 5 |
| magna turba multisque luminibus frequentari, uersum | |
| compositum ex tempore clare pronuntiauit: | |
| κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον· | |
| conuersusque ad Thrasyl<l>um Tiberi comitem contra | |
| accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae | 10 |
| putaret esse; quo haesitante subiecit alium: | |
| ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; | |
| ac de hoc quoque consuluit. cum ille nihil aliud re- | |
| sponderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, | |
| cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. mox | 5.1 |
| Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis inte- | |
| stinis morbo uariante; tamen et quinquennale certamen | |
| gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum | |
| Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo | 5 |
| adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuoca- | |
| tumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit | |
| neque post ulli maiori negotio animum accommodauit. | |
| Supremo die identidem exquirens, an iam de se tu- | 99.1.1 |
| multus foris esset, petito speculo capillum sibi comi | |
| ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos | |
| percontatus, ecquid iis uideretur mi[ni]mum ui- | |
| tae commode transegisse, adiecit et clausulam: | 5 |
| ἐπεὶ δὲ πάνυ κα<λ>ῶς πέπαισται, δότε κρότον | |
| καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε. | |
| omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de | |
| Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liuiae | |
| et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri coniugii | 10 |
| memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et | |
| qualem semper optauerat. nam fere quotiens audisset | 2.1 |
| cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis | |
| εὐθανασίαν similem—hoc enim et uerbo uti solebat | |
| —precabatur. unum omnino ante efflatam animam | |
| signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus | 5 |
| a quadraginta se iuuenibus abripi questus est. id quo- | |
| que magis praesagium quam mentis deminutio fuit, | |
| siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in | |
| publicum. obiit in cubiculo eodem, quo pater Octauius, | 100.1.1 |
| duobus Sextis, Pompeio et Ap<p>uleio, cons. XIIII. Kal. | |
| Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis | |
| anno, diebus V et XXX minus. |