| Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a | Aug.100.2.1 |
| Nola Bouillas usque deportarunt noctibus propter anni | |
| tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel | |
| in aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis | |
| equester ordo suscepit urbique intulit atque in uesti- | 5 |
| bulo domus conlocauit. senatus et in funere ornando | |
| et in memoria honoranda eo studio certatim progressus | |
| est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus | |
| triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae | |
| est in curia, canentibus neniam principum liberis utrius- | 10 |
| que sexus; alii, exequiarum die ponendos anulos aureos | |
| ferreosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per sacer- | |
| dotes summorum collegiorum. fuit et qui suaderet, | 3.1 |
| appellationem mensis Augusti in Septembrem trans- | |
| ferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus | |
| esset; alius, ut omne tempus a primo die natali ad | |
| exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in | 5 |
| fastos referretur. uerum adhibito honoribus modo bi- | |
| fariam laudatus est: pro aede Diui Iuli a Tiberio et | |
| pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum | |
| umeris delatus in Campum crematusque. nec defuit | 4.1 |
| uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in cae- | |
| lum uidisse iuraret. reliquias legerunt primores eque- | |
| stris ordinis tunicati et discincti pedibusque nudis ac | |
| Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam | 5 |
| ripamque Tiberis sexto suo consulatu extruxerat cir- | |
| cumiectasque siluas et ambulationes in usum populi | |
| iam tum publicarat. | |
| Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apri- | 101.1.1 |
| les, ante annum et quattuor menses quam decederet, | |
| factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim | |
| libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depo- | |
| situmque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis | 5 |
| aeque uoluminibus protulerunt. quae omnia in senatu | |
| aperta atque recitata sunt. heredes instituit primos: | 2.1 |
| Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte | |
| tertia, quos et ferre nomen suum iussit; secundos: | |
| Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis | |
| Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis; tertio | 5 |
| gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo | |
| R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sester- | |
| tium, praetorianis militibus singula milia nummorum, | |
| cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos num- | |
| mos; quam summam repraesentari iussit, nam et con- | 10 |
| fiscatam semper repositamque habuerat. reliqua legata | 3.1 |
| uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, | |
| quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei fami- | |
| liaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes | |
| suos quam milies et quingenties professus, quamuis | 5 |
| uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testa- | |
| mentis amicorum percepisset, quod paene omne cum | |
| duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in | |
| rem p. absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid | |
| iis accidisset, uetuit sepulcro suo inferri. tribus uolu- | 4.1 |
| minibus, uno mandata de funere suo complexus est, | |
| altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi | |
| in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, | |
| tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub | 5 |
| signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et | |
| fiscis et uectigaliorum residuis. adiecit et libertorum | |
| seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset. |