| LIBER III | |
| TIBERIVS | |
| Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, | Tib.1.1.1 |
| nec potentia minor nec dignitate—orta est ex Re- | |
| gillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam | |
| cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito | |
| Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta | 5 |
| Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere | |
| anno; atque in patricias cooptata agrum insuper trans | |
| Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub | |
| Capitolio publice accepit. deinceps procedente tempore | 2.1 |
| duodetriginta consulatus, dictaturas quinque, censuras | |
| septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est. cum | |
| praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, | |
| Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duo- | 5 |
| bus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter | |
| conuictus est. inter cognomina autem et Neronis | |
| assumpsit, quo[d] significatur lingua Sabina fortis ac | |
| strenuus. | |
| Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa | 2.1.1 |
| etiam sequius admissa in rem p. extant. sed ut prae- | |
| cipua commemorem, Appius Caecus societatem cum | |
| rege Pyrro ut parum salubrem iniri dissuasit. Claudius | |
| Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia ex- | 5 |
| pulit. †Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum in- | |
| gentibus copiis Hasdrubalem, prius quam Hannibali | |
| fratri coniungeretur, oppressit. contra Claudius Re- | 2.1 |
| gillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem in- | |
| genuam per uim libidinis gratia in seruitutem asserere | |
| conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus. | |
| Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum | 5 |
| posita Italiam per clientelas occupare temptauit. Clau- | |
| dius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspi- | |
| cando pullis ac per contemptum religionis mari demersis, | |
| quasi ut biberent quando esse nollent, proelium | |
| nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a | 10 |
| senatu iuberetur, uelut iterum inludens discrimini pub- | |
| lico Glycian uiatorem suum dixit. |