| Extant et feminarum exempla diuersa aeque, si- | Tib.2.3.1 |
| quidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit, et quae | |
| nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem | |
| Tiberino uado extraxit, precata propalam, ut ita de- | |
| mum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; | 5 |
| et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum | |
| mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre proce- | |
| dente carpento palam optauerat, ut frater suus Pul- | |
| cher reuiuisceret atque iterum classem amitte- | |
| ret, quo minor turba Romae foret. praeterea no- | 4.1 |
| tatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat | |
| P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio | |
| homini atque etiam natu minori in adoptionem se | |
| dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac | 5 |
| potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus | |
| plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis | |
| quidem quisquam reus apud populum mutare uestem | |
| aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et | |
| iurgio tribunos plebi pulsauerint. etiam uirgo Vestalis | 10 |
| fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul | |
| curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare | |
| aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset. | |
| Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, e<t> | 3.1.1 |
| quidem utrumque: paternum a Tiberio Nerone, mater- | |
| num ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii | |
| fuerunt. insertus est et Liuiorum familiae adoptato in | |
| eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, | 5 |
| tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, | |
| censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac | |
| magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris | |
| ac maxime Salinatore Drusisque. Salinator uniuersas | 2.1 |
| tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum | |
| se post priorem consulatum multa inrogata condem- | |
| nassent, consulem iterum censoremque fecissent. Dru- | |
| sus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi | 5 |
| posterisque suis cognomen inuenit. traditur etiam pro | |
| praetore ex prouincia Gallia ret<t>ulisse aurum Seno- | |
| nibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut fama | |
| est, extortum a Camillo. eius abnepos ob eximiam ad- | |
| uersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium | 10 |
| reliquit, quem in simili dissensione multa uarie mo- | |
| lientem diuersa factio per fraudem interemit. |