| Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exer- | Tib.6.1.1 |
| citatam, comes usque quaque parentum fugae; quos | |
| quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis naui- | |
| gium clam petentis uagitu suo paene bis prodidit, semel | |
| cum a nutricis ubere, ite<ru>m cum a sinu matris | 5 |
| raptim auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis | |
| mulierculas leuare onere temptabant. per Siciliam quo- | 2.1 |
| que et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis | |
| publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, | |
| digrediens inde itinere nocturno discrimen uitae adiit | |
| flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem | 5 |
| comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli | |
| amburerentur. munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei | 3.1 |
| sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item | |
| bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. post | |
| reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento | |
| adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit, quod | 5 |
| Gallius aduersarum Augusto partium fuerat. | |
| Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris | 4.1 |
| laudauit. dehinc pubescens Actiaco triumpho currum | |
| Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum | |
| Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur. prae- | |
| sedit et asticis ludis et Troiam circensibus <lusit> | 5 |
| ductor turmae puerorum maiorum. | |
| Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatium- | 7.1.1 |
| que insequentis aetatis usque ad principatus initia per | |
| haec fere transegit. munus gladiatorium in memoriam | |
| patris et alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus | |
| ac locis, primum in foro, secundum in amphitheatro, | 5 |
| rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento cen- | |
| tenum milium; dedit et ludos, sed absens: cuncta magni- | |
| fice, inpensa matris ac uitrici. |