| Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Cae- | Tib.7.2.1 |
| cili Attici equitis R., ad quem sunt Ciceronis epistulae, | |
| duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso, quanquam | |
| bene conuenientem rursusque grauidam dimittere ac | |
| Iuliam Augusti filiam confestim coactus est ducere non | 5 |
| sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetu- | |
| dine teneretur et Iuliae mores improbaret, ut quam | |
| sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, | |
| quod sane etiam uulgo existimabatur. sed Agrippinam | 3.1 |
| et abegisse post diuortium doluit et semel omnino ex | |
| occursu uisam adeo contentis et [t]umentibus oculis | |
| prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in con- | |
| spectum ei posthac ueniret. cum Iulia primo concor- | 5 |
| diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et aliquanto | |
| grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto com- | |
| munis fili pignore, qui Aquileiae natus infans extinctus | |
| est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus | |
| pedibus toto itinere praegrediens Romam usque per- | 10 |
| uexit. | |
| Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum | 8.1.1 |
| Trallianos et Thessalos, uaria quosque de causa, | |
| Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyati- | |
| renis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus | |
| senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum | 5 |
| Varrone Murena in Augustum conspirauerat, reum | |
| maiestatis apud iudices fecit et condemnauit. interque | |
| haec duplicem curam administrauit, annonae quae | |
| artior inciderat, et repurgandorum tota Italia ergastu- | |
| lorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi ex- | 10 |
| ceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos | |
| sacramenti metus ad eius modi latebras compulisset. |