| Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, | Tib.11.2.1 |
| quidquid aegrorum in ciuitate esset uisitare se uelle; | |
| id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes | |
| aegri in publicam porticum deferri ac per ualitudinum | |
| genera disponi. perculsus ergo inopinata re diuque | 5 |
| quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans | |
| factum etiam tenuissimo cuique et ignoto. unum hoc | 3.1 |
| modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo | |
| exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit: cum circa | |
| scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto | |
| inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum | 5 |
| interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius | |
| conuicio incesseret. sensim itaque regressus domum | |
| repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tri- | |
| bunali uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in car- | |
| cerem. | 10 |
| Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque | 4.1 |
| adulteria damnatam repudiumque ei suo nomine ex | |
| auctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus | |
| nuntio, tamen officii duxit, quantum in se esset, exo- | |
| rare filiae patrem frequentibus litteris et uel utcumque | 5 |
| meritae, quidquid umquam dono dedisset, concedere. | |
| transacto autem tribuniciae potestatis tempore, con- | 5.1 |
| fessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam | |
| aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut | |
| sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et se- | |
| cundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere | 5 |
| necessitudines, quarum desiderio teneretur. sed neque | |
| impetrauit ultroque etiam admonitus est, dimitteret | |
| omnem curam suorum, quos tam cupide reli- | |
| quisset. remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, | 12.1.1 |
| uix per matrem consecutus, ut ad uelandam ignominiam | |
| quasi legatus Augusto abesset. |