| Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam ob- | Tib.12.2.1 |
| noxium et trepidum egit mediterraneis agris abditus | |
| uitansque praeternauigantium officia, quibus frequen- | |
| tabatur assidue, nemine cum imperio aut magistratu | |
| tendente quoquam quin deuerteret Rhodum. et accesse- | 5 |
| runt maioris sollicitudinis causae. namque priuignum | |
| Gaium Orienti praepositum, cum uisendi gratia traie- | |
| cisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus | |
| M. Lolli comitis et rectoris eius. uenit etiam in su- | 3.1 |
| spicionem per quosdam beneficii sui centuriones a com- | |
| meatu castra repetentis mandata ad complures dedisse | |
| ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas | |
| res uiderentur. de qua suspicione certior ab Augusto | 5 |
| factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet or- | |
| dinis custodem factis atque dictis suis. equi quoque | 13.1.1 |
| et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se | |
| deposito patrio habitu ad pallium et crepidas atque | |
| in tali statu biennio fere permansit, contemptior in | |
| dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Ne- | 5 |
| mausenses subuerterint ac familiari quondam conuiuio | |
| mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, con- | |
| festim se, si iuberet, Rhodum nauigaturum caputque | |
| exulis—sic enim appellabatur—relaturum. quo | 2.1 |
| praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, | |
| tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum | |
| expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam | |
| casu. destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi | 5 |
| ex uoluntate maioris fili statuere; is forte tunc M. Lollio | |
| offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit. per- | |
| mittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione | |
| ne quam partem curamue rei p. attingeret. |